monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 75, 4
Ex quo perpendat prudentia tua, qua Lucinius noster laude sit dignus, qui clausit aurem, ne audiret iudicium sanguinis: et omnem substantiam suam dispersit et dedit pauperibus, ut iustitia eius maneret in aeternum . Nec patriae suae largitate contentus, misit Ierosolymarum et Alexandrinae Ecclesiae tantum auri, quantum multorum possit inopiae subveniri. Quod cum multi mirentur et praedicent, ego in illo magis laudabo fervorem et studium Scripturarum. Quo ille desiderio opuscula nostra flagitavit, et missis sex notariis (quia in hac provincia Latini sermonis scriptorum penuria est) describi sibi fecit, quaecumque ab adolescentia usque in praesens tempus dictavimus? Non nos honoravit, qui parvuli et minimi Christianorum omnium sumus, et ob conscientiam peccatorum, Bethleemitici ruris saxa incolimus; sed Christum, qui honoratur in servis suis; et Apostolis repromittit, dicens: 'Qui vos recipiunt, me recipiunt. Et qui me recipiunt, recipiunt eum, qui me misit .